1. quibus abscedentibus Judith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens

2. Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem

3. et dedisti mulieres eorum in prædam et filias eorum in captivitatem et omnem prædam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quæso te Domine Deus meus mihi viduæ

4. tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti

5. omnes enim viæ tuæ paratæ sunt et tua judicia in providentia tua posuisti

6. respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Ægyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum

7. sed aspexisti super castra eorum et tenebræ fatigaverunt eos

8. tenuit pedes eorum abyssus et aquæ operuerunt eos

9. sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur

10. et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi

11. erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui

12. fac Domine ut gladio proprio ejus superbia amputetur

13. capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meæ

14. da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum

15. erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea dejecerit eum

16. non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio

17. Deus cælorum creator aquarum et dominus totius creaturæ exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia præsumentem

18. memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat

19. et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius præter te





“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina