Fundar 1573 Resultados para: Tui
filii tui projecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui (Liber Isaiae 51, 20)
excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion (Liber Isaiae 52, 2)
quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est (Liber Isaiae 53, 1)
dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida (Liber Isaiae 54, 2)
quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen ejus et redemptor tuus Sanctus Israël Deus omnis terræ vocabitur (Liber Isaiae 54, 5)
in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 8)
universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis (Liber Isaiae 54, 13)
cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum (Liber Isaiae 57, 13)
tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest (Liber Isaiae 58, 9)
tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terræ et cibabo te hereditate Jacob patris tui os enim Domini locutum est (Liber Isaiae 58, 14)
palpavimus sicut cæci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui (Liber Isaiae 59, 10)
et conversum est retrorsum judicium et justitia longe stetit quia corruit in platea veritas et æquitas non potuit ingredi (Liber Isaiae 59, 14)