Fundar 2362 Resultados para: Tribubus Israel
eo tempore ait Dominus ad Josue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israël (Liber Iosue 5, 2)
fecit quod jusserat Dominus et circumcidit filios Israël in colle Præputiorum (Liber Iosue 5, 3)
manseruntque filii Israël in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho (Liber Iosue 5, 10)
defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ nec usi sunt ultra illo cibo filii Israël sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan (Liber Iosue 5, 12)
Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israël et nullus egredi audebat aut ingredi (Liber Iosue 6, 1)
cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Josue ad omnem Israël vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem (Liber Iosue 6, 16)
vos autem cavete ne de his quæ præcepta sunt quippiam contingatis et sitis prævaricationis rei et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur (Liber Iosue 6, 18)
ingressique juvenes eduxerunt Raab et parentes ejus fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israël manere fecerunt (Liber Iosue 6, 23)
Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quæ habebat fecit Josue vivere et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Josue dicens (Liber Iosue 6, 25)
filii autem Israël prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israël (Liber Iosue 7, 1)
Josue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israël miseruntque pulverem super capita sua (Liber Iosue 7, 6)
peccavit Israël et prævaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua (Liber Iosue 7, 11)