Mosaico decorativo

Fundar 2362 Resultados para: Tribubus Israel

  • dixitque Dominus ad Josue hodie incipiam exaltare te coram omni Israël ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim (Liber Iosue 3, 7)

  • dixitque Josue ad filios Israël accedite huc et audite verba Domini Dei vestri (Liber Iosue 3, 9)

  • parate duodecim viros de tribubus Israël singulos per singulas tribus (Liber Iosue 3, 12)

  • vocavitque Josue duodecim viros quos elegerat de filiis Israël singulos de tribubus singulis (Liber Iosue 4, 4)

  • et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris juxta numerum filiorum Israël (Liber Iosue 4, 5)

  • respondebitis eis defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israël usque in æternum (Liber Iosue 4, 7)

  • fecerunt ergo filii Israël sicut eis præcepit Josue portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat juxta numerum filiorum Israël usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos (Liber Iosue 4, 8)

  • filii quoque Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse armati præcedebant filios Israël sicut eis præceperat Moses (Liber Iosue 4, 12)

  • in illo die magnificavit Dominus Josue coram omni Israël ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret (Liber Iosue 4, 14)

  • et dixit ad filios Israël quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides (Liber Iosue 4, 21)

  • docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum (Liber Iosue 4, 22)

  • postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israël (Liber Iosue 5, 1)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina