Fundar 3944 Resultados para: Tri
et disperdentur excelsa idoli peccatum Israël lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos (Prophetia Osee 10, 8)
Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli ejus ascendam super Ephraim arabit Judas confringet sibi sulcos Jacob (Prophetia Osee 10, 11)
et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos (Prophetia Osee 11, 3)
dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum (Prophetia Osee 13, 13)
Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia ejus qui in te est misereberis pupilli (Prophetia Osee 14, 4)
sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo (Prophetia Osee 14, 5)
convertentur sedentes in umbra ejus vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale ejus sicut vinum Libani (Prophetia Osee 14, 8)
audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terræ si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum (Prophetia Ioel 1, 2)
super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alteræ (Prophetia Ioel 1, 3)
periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini (Prophetia Ioel 1, 9)
depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum (Prophetia Ioel 1, 10)
accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio (Prophetia Ioel 1, 13)