Mosaico decorativo

Fundar 506 Resultados para: Tod

  • quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus quæ ego præcipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 13, 18)

  • si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quæ jussit et quæ ego hodie præcipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est (Liber Deuteronomii 15, 5)

  • et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto custodiesque ac facies quæ præcepta sunt (Liber Deuteronomii 16, 12)

  • et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitæ suæ ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et cærimonias ejus quæ lege præcepta sunt (Liber Deuteronomii 17, 19)

  • si tamen custodieris mandata ejus et feceris quæ hodie præcipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis (Liber Deuteronomii 19, 9)

  • quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala (Liber Deuteronomii 23, 9)

  • hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua (Liber Deuteronomii 26, 16)

  • Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis ejus et custodias cærimonias illius et mandata atque judicia et obœdias ejus imperio (Liber Deuteronomii 26, 17)

  • et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia præcepta ejus (Liber Deuteronomii 26, 18)

  • præcepit autem Moses et seniores Israël populo dicentes custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie (Liber Deuteronomii 27, 1)

  • sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus quæ ego præcipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quæ versantur in terra (Liber Deuteronomii 28, 1)

  • suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut juravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis ejus (Liber Deuteronomii 28, 9)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina