Mosaico decorativo

Talált 506 Eredmények: Tod

  • bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis (Epistula II ad Timotheum 1, 14)

  • religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem hæc est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc sæculo (Epistula Iacobi 1, 27)

  • qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo (Epistula I Petri 1, 5)

  • et originali mundo non pepercit sed octavum Nœ justitiæ præconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens (Epistula II Petri 2, 5)

  • vos igitur fratres præscientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate (Epistula II Petri 3, 17)

  • qui dicit se nosse eum et mandata ejus non custodit mendax est in hoc veritas non est (Epistula I Ioannis 2, 4)

  • et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata ejus custodimus et ea quæ sunt placita coram eo facimus (Epistula I Ioannis 3, 22)

  • hæc est enim caritas Dei ut mandata ejus custodiamus et mandata ejus gravia non sunt (Epistula I Ioannis 5, 3)

  • et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes (Apocalypsis Ioannis 2, 26)

  • et iratus est draco in mulierem et abiit facere prœlium cum reliquis de semine ejus qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Jesu (Apocalypsis Ioannis 12, 17)

  • hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem Jesu (Apocalypsis Ioannis 14, 12)

  • ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem ejus (Apocalypsis Ioannis 16, 15)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina