Fundar 506 Resultados para: Tod
et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum (Liber II Samuelis 16, 21)
qui dixit ad Joab si adpenderes in manibus meis mille argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis audientibus enim nobis præcepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi puerum Absalom (Liber II Samuelis 18, 12)
cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis præbens et non est ingressus ad eas sed erant clausæ usque ad diem mortis suæ in viduitate viventes (Liber II Samuelis 20, 3)
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo (Liber II Samuelis 22, 22)
et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea (Liber II Samuelis 22, 24)
salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi (Liber II Samuelis 22, 44)
et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis ejus et custodias cærimonias ejus et præcepta ejus et judicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quæ facis et quocumque te verteris (Liber I Regum 2, 3)
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israël (Liber I Regum 2, 4)
quare ergo non custodisti jusiurandum Domini et præceptum quod præceperam tibi (Liber I Regum 2, 43)
et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut et hodie (Liber I Regum 3, 6)
si autem ambulaveris in viis meis et custodieris præcepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos (Liber I Regum 3, 14)
domus hæc quam ædificas si ambulaveris in præceptis meis et judicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum (Liber I Regum 6, 12)