Fundar 174 Resultados para: Templum Hierosolyma

  • qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus (Actus Apostolorum 24, 6)

  • qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Judæi multas et graves causas obicientes quas non poterant probare (Actus Apostolorum 25, 7)

  • Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Judæorum neque in templum neque in Cæsarem quicquam peccavi (Actus Apostolorum 25, 8)

  • ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judæa et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis (Epistula ad Romanos 15, 31)

  • nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis (Epistula I ad Corinthios 3, 16)

  • si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos (Epistula I ad Corinthios 3, 17)

  • an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri (Epistula I ad Corinthios 6, 19)

  • qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus (Epistula II ad Corinthios 6, 16)

  • neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum (Epistula ad Galatas 1, 17)

  • deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim (Epistula ad Galatas 1, 18)

  • deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito (Epistula ad Galatas 2, 1)

  • in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino (Epistula ad Ephesios 2, 21)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina