1. Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Cæsarea

2. adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum et rogabant eum

3. postulantes gratiam adversum eum ut juberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via

4. Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea se autem maturius profecturum

5. qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum

6. demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Cæsaream et altera die sedit pro tribunali et jussit Paulum adduci

7. qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Judæi multas et graves causas obicientes quas non poterant probare

8. Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Judæorum neque in templum neque in Cæsarem quicquam peccavi

9. Festus autem volens Judæis gratiam præstare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his judicari apud me

10. dixit autem Paulus ad tribunal Cæsaris sto ubi me oportet judicari Judæis non nocui sicut tu melius nosti

11. si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quæ hii accusant me nemo potest me illis donare Cæsarem appello

12. tunc Festus cum consilio locutus respondit Cæsarem appellasti ad Cæsarem ibis

13. et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum

14. et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus

15. de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum postulantes adversus illum damnationem

16. ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina

17. cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali jussi adduci virum

18. de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum

19. quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Jesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere

20. hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi judicari de istis

21. Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem jussi servari eum donec mittam eum ad Cæsarem

22. Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum

23. altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et jubente Festo adductus est Paulus

24. et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius

25. ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum judicavi mittere

26. de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam

27. sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas ejus non significare





“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina