Fundar 857 Resultados para: Suum
transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ (Prophetia Osee 10, 7)
in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo (Prophetia Osee 12, 3)
juxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei (Prophetia Osee 13, 6)
pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetæ ejus discindantur (Prophetia Osee 14, 1)
unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur (Prophetia Ioel 2, 8)
a facie ejus contremuit terra moti sunt cæli sol et luna obtenebrati sunt et stellæ retraxerunt splendorem suum (Prophetia Ioel 2, 10)
nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam (Prophetia Ioel 2, 22)
sol et luna obtenebricata sunt et stellæ retraxerunt splendorem suum (Prophetia Ioel 3, 15)
hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam ejus et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem (Prophetia Amos 1, 11)
hæc dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum (Prophetia Amos 1, 13)
quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas (Prophetia Amos 3, 7)
quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terræ Dominus Deus exercituum nomen ejus (Prophetia Amos 4, 13)