Fundar 3176 Resultados para: Sum
postulantes gratiam adversum eum ut juberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via (Actus Apostolorum 25, 3)
ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Jesus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 26, 15)
hac ex causa me Judæi cum essem in templo conprehensum temptabant interficere (Actus Apostolorum 26, 21)
et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his (Actus Apostolorum 26, 29)
adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cujus sum ego et cui deservio (Actus Apostolorum 27, 23)
et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes jejuni permanetis nihil accipientes (Actus Apostolorum 27, 33)
et cum hæc dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset cœpit manducare (Actus Apostolorum 27, 35)
animæquiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum (Actus Apostolorum 27, 36)
et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris (Actus Apostolorum 27, 41)
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam (Actus Apostolorum 28, 14)
cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite (Actus Apostolorum 28, 16)
post tertium autem diem convocavit primos Judæorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum (Actus Apostolorum 28, 17)