Mosaico decorativo

Fundar 1196 Resultados para: Sin

  • videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua (Liber II Maccabaeorum 4, 6)

  • etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium (Liber II Maccabaeorum 6, 13)

  • sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis jam autem veniendum est ad narrationem (Liber II Maccabaeorum 6, 17)

  • mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum et cute capitis ejus cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur (Liber II Maccabaeorum 7, 7)

  • singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et femineæ cogitationi masculinum animum inserens (Liber II Maccabaeorum 7, 21)

  • dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi (Liber II Maccabaeorum 7, 22)

  • in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quæ super omne genus nostrum juste superducta est (Liber II Maccabaeorum 7, 38)

  • elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere ideoque jussit agitari currum sine intermissione agens iter cælesti eum judicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum (Liber II Maccabaeorum 9, 4)

  • hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus (Liber II Maccabaeorum 9, 11)

  • templum vero in pecuniæ quæstu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium (Liber II Maccabaeorum 11, 3)

  • de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum (Liber II Maccabaeorum 11, 20)

  • patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam (Liber II Maccabaeorum 11, 23)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina