Mosaico decorativo

Fundar 1989 Resultados para: Septem Filii Saul

  • et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Hajo filii Abinadab minabant plaustrum novum (Liber II Samuelis 6, 3)

  • cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo (Liber II Samuelis 6, 16)

  • reversusque est et David ut benediceret domui suæ et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israël discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris (Liber II Samuelis 6, 20)

  • igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque ad diem mortis suæ (Liber II Samuelis 6, 23)

  • et ponam locum populo meo Israël et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius (Liber II Samuelis 7, 10)

  • misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua (Liber II Samuelis 7, 15)

  • de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba (Liber II Samuelis 8, 12)

  • Banajas autem filius Jojada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant (Liber II Samuelis 8, 18)

  • et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan (Liber II Samuelis 9, 1)

  • erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 9, 2)

  • et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Jonathan debilis pedibus (Liber II Samuelis 9, 3)

  • ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar (Liber II Samuelis 9, 4)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina