Fundar 1210 Resultados para: Sem
hæc dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam (Liber Isaiae 43, 16)
effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam (Liber Isaiae 44, 3)
non in abscondito locutus sum in loco terræ tenebroso non dixi semini Jacob frustra quærite me ego Dominus loquens justitiam adnuntians recta (Liber Isaiae 45, 19)
in Domino justificabitur et laudabitur omne semen Israël (Liber Isaiae 45, 26)
et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti hæc super cor tuum neque recordata es novissimi tui (Liber Isaiae 47, 7)
et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli ejus non interisset et non fuisset adtritum nomen ejus a facie mea (Liber Isaiae 48, 19)
et ponam omnes montes meos in viam et semitæ meæ exaltabuntur (Liber Isaiae 49, 11)
ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper (Liber Isaiae 49, 16)
levate in cælum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia cæli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores ejus sicut hæc interibunt salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet (Liber Isaiae 51, 6)
sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generationes generationum (Liber Isaiae 51, 8)
et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et lætitia sempiterna super capita eorum gaudium et lætitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus (Liber Isaiae 51, 11)
et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu ejus dirigetur (Liber Isaiae 53, 10)
