Mosaico decorativo

Fundar 2330 Resultados para: Sed

  • filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israël sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat (Liber Iudicum 21, 24)

  • quibus ait ne vocetis me Nœmi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens (Liber Ruth 1, 20)

  • et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco sed jungere puellis meis (Liber Ruth 2, 8)

  • et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri bibunt (Liber Ruth 2, 9)

  • dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias (Liber Ruth 2, 14)

  • noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis (Liber Ruth 3, 11)

  • nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior (Liber Ruth 3, 12)

  • ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum præterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit (Liber Ruth 4, 1)

  • tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos sedete hic (Liber Ruth 4, 2)

  • quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et majoribus natu de populo meo si vis possidere jure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam (Liber Ruth 4, 4)

  • at ille majoribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quæ fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Nœmi (Liber Ruth 4, 9)

  • surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini (Liber I Samuelis 1, 9)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina