Fundar 2330 Resultados para: Sed
deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio (Liber Iudicum 19, 15)
elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis et quo vadis (Liber Iudicum 19, 17)
sed hoc contra Gabaa in commune faciemus (Liber Iudicum 20, 9)
sed ex cunctis urbibus quæ suæ sortis erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israël populum dimicarent (Liber Iudicum 20, 14)
quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino jejunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)
sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et cæderent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros (Liber Iudicum 20, 31)
omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiæ quoque quæ circa urbem erant paulatim se aperire cœperunt (Liber Iudicum 20, 33)
et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia virorum de universo Israël habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus (Liber Iudicum 20, 34)
et ad viam deserti ire cœperunt illuc quoque eos adversariis persequentibus sed et hii qui urbem succenderant occurrerunt eis (Liber Iudicum 20, 42)
remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor (Liber Iudicum 20, 47)
veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu cœperunt flere dicentes (Liber Iudicum 21, 2)
cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri cœperint atque jurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est (Liber Iudicum 21, 22)