Fundar 2484 Resultados para: Reges Israel
dies autem quos regnavit Hieu super Israël viginti et octo anni sunt in Samaria (Liber II Regum 10, 36)
quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat et Joram et Ahazia patres ejus reges Juda et quæ ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriæ et recessit ab Hierusalem (Liber II Regum 12, 18)
anno vicesimo tertio Joas filii Ahaziæ regis Judæ regnavit Joachaz filius Hieu super Israël in Samaria decem et septem annis (Liber II Regum 13, 1)
et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël non declinavit ab eis (Liber II Regum 13, 2)
iratusque est furor Domini contra Israël et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriæ et in manu Benadad filii Azaël cunctis diebus (Liber II Regum 13, 3)
deprecatus est autem Joachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israël qua adtriverat eos rex Syriæ (Liber II Regum 13, 4)
et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriæ habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius (Liber II Regum 13, 5)
verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israël in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria (Liber II Regum 13, 6)
reliqua autem sermonum Joachaz et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 13, 8)
anno tricesimo septimo Joas regis Juda regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis (Liber II Regum 13, 10)
et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël in ipsis ambulavit (Liber II Regum 13, 11)
reliqua autem sermonum Joas et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum regum Israël (Liber II Regum 13, 12)