Fundar 20233 Resultados para: Re
primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes (Liber Exodus 13, 13)
cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto de domo servitutis (Liber Exodus 13, 14)
nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo (Liber Exodus 13, 15)
erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13, 16)
igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terræ Philisthim quæ vicina est reputans ne forte pæniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Ægyptum (Liber Exodus 13, 17)
sed circumduxit per viam deserti quæ est juxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 13, 18)
profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis (Liber Exodus 13, 20)
Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore (Liber Exodus 13, 21)
loquere filiis Israël reversi castrametentur e regione Phiahiroth quæ est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu ejus castra ponetis super mare (Liber Exodus 14, 2)
et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israël ne serviret nobis (Liber Exodus 14, 5)
induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et persecutus est filios Israël at illi egressi erant in manu excelsa (Liber Exodus 14, 8)
cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon (Liber Exodus 14, 9)