Fundar 20233 Resultados para: Re
si confiteamur peccata nostra fidelis est et justus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate (Epistula I Ioannis 1, 9)
filioli mei hæc scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (Epistula I Ioannis 2, 1)
qui autem servat verbum ejus vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus (Epistula I Ioannis 2, 5)
qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (Epistula I Ioannis 2, 6)
qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc (Epistula I Ioannis 2, 9)
qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est (Epistula I Ioannis 2, 10)
qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus (Epistula I Ioannis 2, 11)
scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus (Epistula I Ioannis 2, 12)
scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum (Epistula I Ioannis 2, 13)
scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum (Epistula I Ioannis 2, 14)
nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo (Epistula I Ioannis 2, 15)
quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitæ quæ non est ex Patre sed ex mundo est (Epistula I Ioannis 2, 16)