Fundar 20233 Resultados para: Re
fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem (Epistula II Petri 2, 1)
si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciatos reservari (Epistula II Petri 2, 4)
et civitates Sodomorum et Gomorræorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens (Epistula II Petri 2, 6)
et justum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit (Epistula II Petri 2, 7)
novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare (Epistula II Petri 2, 9)
ubi angeli fortitudine et virtute cum sint majores non portant adversum se execrabile judicium (Epistula II Petri 2, 11)
derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit (Epistula II Petri 2, 15)
correptionem vero habuit suæ vesaniæ subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetæ insipientiam (Epistula II Petri 2, 16)
hii sunt fontes sine aqua et nebulæ turbinibus exagitatæ quibus caligo tenebrarum reservatur (Epistula II Petri 2, 17)
superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriæ eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur (Epistula II Petri 2, 18)
si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (Epistula II Petri 2, 20)
melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (Epistula II Petri 2, 21)