Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem (Epistula I Petri 3, 16)

  • quia et Christus semel pro peccatis mortuus est justus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu (Epistula I Petri 3, 18)

  • in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens prædicavit (Epistula I Petri 3, 19)

  • qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Nœ cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam (Epistula I Petri 3, 20)

  • quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi (Epistula I Petri 3, 21)

  • ut jam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis (Epistula I Petri 4, 2)

  • in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriæ confusionem blasphemantes (Epistula I Petri 4, 4)

  • qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos (Epistula I Petri 4, 5)

  • unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei (Epistula I Petri 4, 10)

  • carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat (Epistula I Petri 4, 12)

  • sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exultantes (Epistula I Petri 4, 13)

  • si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriæ Dei Spiritus in vobis requiescit (Epistula I Petri 4, 14)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina