Talált 20233 Eredmények: Re
sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem (Epistula I Petri 3, 16)
quia et Christus semel pro peccatis mortuus est justus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu (Epistula I Petri 3, 18)
in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens prædicavit (Epistula I Petri 3, 19)
qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Nœ cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam (Epistula I Petri 3, 20)
quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi (Epistula I Petri 3, 21)
ut jam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis (Epistula I Petri 4, 2)
in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriæ confusionem blasphemantes (Epistula I Petri 4, 4)
qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos (Epistula I Petri 4, 5)
unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei (Epistula I Petri 4, 10)
carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat (Epistula I Petri 4, 12)
sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exultantes (Epistula I Petri 4, 13)
si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriæ Dei Spiritus in vobis requiescit (Epistula I Petri 4, 14)