Fundar 20233 Resultados para: Re
habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi (Epistula ad Hebraeos 10, 19)
teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit (Epistula ad Hebraeos 10, 23)
et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum (Epistula ad Hebraeos 10, 24)
non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem (Epistula ad Hebraeos 10, 25)
voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccatis hostia (Epistula ad Hebraeos 10, 26)
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiæ contumeliam fecerit (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia judicabit Dominus populum suum (Epistula ad Hebraeos 10, 30)
horrendum est incidere in manus Dei viventis (Epistula ad Hebraeos 10, 31)
rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum (Epistula ad Hebraeos 10, 32)
nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam (Epistula ad Hebraeos 10, 34)
nolite itaque amittere confidentiam vestram quæ magnam habet remunerationem (Epistula ad Hebraeos 10, 35)
patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem (Epistula ad Hebraeos 10, 36)