Fundar 20233 Resultados para: Re
qui exemplari et umbræ deserviunt cælestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte (Epistula ad Hebraeos 8, 5)
nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est (Epistula ad Hebraeos 8, 6)
nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur (Epistula ad Hebraeos 8, 7)
non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Ægypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus (Epistula ad Hebraeos 8, 9)
et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum (Epistula ad Hebraeos 8, 11)
habuit quidem et prius justificationes culturæ et sanctum sæculare (Epistula ad Hebraeos 9, 1)
aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quæ fronduerat et tabulæ testamenti (Epistula ad Hebraeos 9, 4)
hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum (Epistula ad Hebraeos 9, 8)
quæ parabola est temporis instantis juxta quam munera et hostiæ offeruntur quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem (Epistula ad Hebraeos 9, 9)
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et justitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis (Epistula ad Hebraeos 9, 10)
Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non hujus creationis (Epistula ad Hebraeos 9, 11)
neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta æterna redemptione inventa (Epistula ad Hebraeos 9, 12)