Fundar 20233 Resultados para: Re
dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium (Epistula ad Galatas 4, 1)
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad præfinitum tempus a patre (Epistula ad Galatas 4, 2)
at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege (Epistula ad Galatas 4, 4)
ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus (Epistula ad Galatas 4, 5)
itaque jam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum (Epistula ad Galatas 4, 7)
nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis (Epistula ad Galatas 4, 9)
estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me læsistis (Epistula ad Galatas 4, 12)
et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Jesum (Epistula ad Galatas 4, 14)
æmulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos æmulemini (Epistula ad Galatas 4, 17)
vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis (Epistula ad Galatas 4, 20)
sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem (Epistula ad Galatas 4, 23)
scriptum est enim lætare sterilis quæ non paris erumpe et exclama quæ non parturis quia multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum (Epistula ad Galatas 4, 27)