Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod prædico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem (Epistula ad Galatas 2, 2)

  • sed propter subintroductos falsos fratres qui subintrojerunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu ut nos in servitutem redigerent (Epistula ad Galatas 2, 4)

  • ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt (Epistula ad Galatas 2, 6)

  • sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium præputii sicut Petro circumcisionis (Epistula ad Galatas 2, 7)

  • tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere (Epistula ad Galatas 2, 10)

  • cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat (Epistula ad Galatas 2, 11)

  • prius enim quam venirent quidam ab Jacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant (Epistula ad Galatas 2, 12)

  • et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione (Epistula ad Galatas 2, 13)

  • sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephæ coram omnibus si tu cum Judæus sis gentiliter et non judaice vivis quomodo gentes cogis judaizare (Epistula ad Galatas 2, 14)

  • nos natura Judæi et non ex gentibus peccatores (Epistula ad Galatas 2, 15)

  • scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi et nos in Christo Jesu credidimus ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • quod si quærentes justificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit (Epistula ad Galatas 2, 17)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina