Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Judæorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei (Actus Apostolorum 13, 43)

  • sequenti vero sabbato pæne universa civitas convenit audire verbum Domini (Actus Apostolorum 13, 44)

  • videntes autem turbas Judæi repleti sunt zelo et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur blasphemantes (Actus Apostolorum 13, 45)

  • tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos judicastis æternæ vitæ ecce convertimur ad gentes (Actus Apostolorum 13, 46)

  • sic enim præcepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terræ (Actus Apostolorum 13, 47)

  • audientes autem gentes gavisæ sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam (Actus Apostolorum 13, 48)

  • disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem (Actus Apostolorum 13, 49)

  • Judæi autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et ejecerunt eos de finibus suis (Actus Apostolorum 13, 50)

  • at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium (Actus Apostolorum 13, 51)

  • discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 13, 52)

  • factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Judæorum et loquerentur ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo (Actus Apostolorum 14, 1)

  • qui vero increduli fuerunt Judæi suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres (Actus Apostolorum 14, 2)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina