Talált 20233 Eredmények: Re
cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Judæorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei (Actus Apostolorum 13, 43)
sequenti vero sabbato pæne universa civitas convenit audire verbum Domini (Actus Apostolorum 13, 44)
videntes autem turbas Judæi repleti sunt zelo et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur blasphemantes (Actus Apostolorum 13, 45)
tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos judicastis æternæ vitæ ecce convertimur ad gentes (Actus Apostolorum 13, 46)
sic enim præcepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terræ (Actus Apostolorum 13, 47)
audientes autem gentes gavisæ sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam (Actus Apostolorum 13, 48)
disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem (Actus Apostolorum 13, 49)
Judæi autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et ejecerunt eos de finibus suis (Actus Apostolorum 13, 50)
at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium (Actus Apostolorum 13, 51)
discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 13, 52)
factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Judæorum et loquerentur ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo (Actus Apostolorum 14, 1)
qui vero increduli fuerunt Judæi suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres (Actus Apostolorum 14, 2)