Fundar 20233 Resultados para: Re
hæc cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras (Evangelium secundum Ioannem 11, 43)
et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Jesus eis solvite eum et sinite abire (Evangelium secundum Ioannem 11, 44)
multi ergo ex Judæis qui venerant ad Mariam et viderant quæ fecit crediderunt in eum (Evangelium secundum Ioannem 11, 45)
si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem (Evangelium secundum Ioannem 11, 48)
nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat (Evangelium secundum Ioannem 11, 50)
et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum (Evangelium secundum Ioannem 11, 52)
ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum (Evangelium secundum Ioannem 11, 53)
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem quæ dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
proximum autem erat pascha Judæorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)
quærebant ergo Jesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)
dederant autem pontifices et Pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum (Evangelium secundum Ioannem 11, 57)
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Jesu et extersit capillis suis pedes ejus et domus impleta est ex odore unguenti (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)