Fundar 20233 Resultados para: Re
dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die (Evangelium secundum Ioannem 11, 24)
dixit ei Jesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
et omnis qui vivit et credit in me non morietur in æternum credis hoc (Evangelium secundum Ioannem 11, 26)
ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti (Evangelium secundum Ioannem 11, 27)
et cum hæc dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te (Evangelium secundum Ioannem 11, 28)
nondum enim venerat Jesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha (Evangelium secundum Ioannem 11, 30)
Judæi igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi (Evangelium secundum Ioannem 11, 31)
Jesus ergo ut vidit eam plorantem et Judæos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum (Evangelium secundum Ioannem 11, 33)
quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos cæci facere ut et hic non moreretur (Evangelium secundum Ioannem 11, 37)
Jesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei (Evangelium secundum Ioannem 11, 38)
dicit ei Jesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei (Evangelium secundum Ioannem 11, 40)
ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti (Evangelium secundum Ioannem 11, 42)