Fundar 20233 Resultados para: Re
stabant autem omnes noti ejus a longe et mulieres quæ secutæ erant eum a Galilæa hæc videntes (Evangelium secundum Lucam 23, 49)
hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Judææ qui expectabat et ipse regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 23, 51)
subsecutæ autem mulieres quæ cum ipso venerant de Galilæa viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus ejus (Evangelium secundum Lucam 23, 55)
et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum (Evangelium secundum Lucam 23, 56)
et invenerunt lapidem revolutum a monumento (Evangelium secundum Lucam 24, 2)
et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu (Evangelium secundum Lucam 24, 3)
cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quæritis viventem cum mortuis (Evangelium secundum Lucam 24, 5)
non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilæa esset (Evangelium secundum Lucam 24, 6)
dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
et recordatæ sunt verborum ejus (Evangelium secundum Lucam 24, 8)
et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim et ceteris omnibus (Evangelium secundum Lucam 24, 9)
et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis (Evangelium secundum Lucam 24, 11)