Fundar 20233 Resultados para: Re
quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatæ steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quæ non lactaverunt (Evangelium secundum Lucam 23, 29)
tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos (Evangelium secundum Lucam 23, 30)
ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur (Evangelium secundum Lucam 23, 32)
inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi (Evangelium secundum Lucam 23, 36)
dicentes si tu es rex Judæorum salvum te fac (Evangelium secundum Lucam 23, 37)
erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris græcis et latinis et hebraicis hic est rex Judæorum (Evangelium secundum Lucam 23, 38)
respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es (Evangelium secundum Lucam 23, 40)
et nos quidem juste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit (Evangelium secundum Lucam 23, 41)
et dicebat ad Jesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum (Evangelium secundum Lucam 23, 42)
erat autem fere hora sexta et tenebræ factæ sunt in universa terra usque in nonam horam (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo justus erat (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quæ fiebant percutientes pectora sua revertebantur (Evangelium secundum Lucam 23, 48)