Fundar 20233 Resultados para: Re
et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei (Liber Isaiae 36, 21)
et ingressus est Eliachim filius Helciæ qui erat super domum et Sobna scriba et Joæ filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis (Liber Isaiae 36, 22)
et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini (Liber Isaiae 37, 1)
et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isajam filium Amos prophetam (Liber Isaiae 37, 2)
et dixerunt ad eum hæc dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiæ dies hæc quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti (Liber Isaiae 37, 3)
si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber Isaiae 37, 4)
et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isajam (Liber Isaiae 37, 5)
et dixit ad eos Isajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus ne timeas a facie verborum quæ audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me (Liber Isaiae 37, 6)
ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua (Liber Isaiae 37, 7)
reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum prœliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis (Liber Isaiae 37, 8)
et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens (Liber Isaiae 37, 9)
hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum (Liber Isaiae 37, 10)