Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me (Liber Isaiae 36, 5)

  • ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Ægyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu ejus et perforabit eam sic Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in eo (Liber Isaiae 36, 6)

  • quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Judæ et Hierusalem coram altari isto adorabitis (Liber Isaiae 36, 7)

  • et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te præbere ascensores eorum (Liber Isaiae 36, 8)

  • et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam (Liber Isaiae 36, 10)

  • et dixit Eliachim et Sobna et Joæ ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum (Liber Isaiae 36, 11)

  • et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Liber Isaiae 36, 12)

  • et stetit Rabsaces et clamavit voce magna judaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum (Liber Isaiae 36, 13)

  • hæc dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos (Liber Isaiae 36, 14)

  • et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum (Liber Isaiae 36, 15)

  • nolite audire Ezechiam hæc enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ (Liber Isaiae 36, 16)

  • ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum (Liber Isaiae 36, 18)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina