Fundar 5422 Resultados para: Rat
populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Ægypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis (Liber Numeri 11, 18)
descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt (Liber Numeri 11, 25)
adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat hujuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis (Liber Numeri 11, 33)
vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiæ ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiæ venerunt in Aseroth et manserunt ibi (Liber Numeri 11, 34)
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra (Liber Numeri 12, 3)
iratusque contra eos abiit (Liber Numeri 12, 9)
nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra (Liber Numeri 12, 10)
ne fiat hæc quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suæ ecce jam medium carnis ejus devoratum est lepra (Liber Numeri 12, 12)
cui respondit Dominus si pater ejus spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur (Liber Numeri 12, 14)
fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina (Liber Numeri 13, 4)
considerate terram qualis sit et populum qui habitator est ejus utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures (Liber Numeri 13, 19)
ipsa terra bona an mala urbes quales muratæ an absque muris (Liber Numeri 13, 20)