Fundar 5422 Resultados para: Rat
cumque ingrederetur Moses tabernaculum fœderis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei (Liber Numeri 7, 89)
fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut præceperat Dominus Mosi (Liber Numeri 8, 3)
hæc autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur juxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum (Liber Numeri 8, 4)
juxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suæ cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint (Liber Numeri 8, 7)
feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Mosi (Liber Numeri 8, 20)
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus sicut præceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est (Liber Numeri 8, 22)
eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis ut custodiant quæ sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis (Liber Numeri 8, 26)
qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai juxta omnia quæ mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israël (Liber Numeri 9, 5)
igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane (Liber Numeri 9, 15)
filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris (Liber Numeri 10, 8)
filii Juda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab (Liber Numeri 10, 14)
in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon (Liber Numeri 10, 16)