Fundar 2597 Resultados para: Quod Cultum
non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum (Liber Exodus 23, 33)
ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his (Liber Exodus 24, 8)
juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum ejus sicque facietis illud (Liber Exodus 25, 9)
in qua pones testimonium quod dabo tibi (Liber Exodus 25, 21)
inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est (Liber Exodus 25, 40)
quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi (Liber Exodus 26, 12)
quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum (Liber Exodus 26, 18)
in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulæ erunt (Liber Exodus 26, 20)
et eriges tabernaculum juxta exemplum quod tibi in monte monstratum est (Liber Exodus 26, 30)
quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quæ ipsæ quidem deauratæ erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas (Liber Exodus 26, 32)
inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur (Liber Exodus 26, 33)
facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine (Liber Exodus 27, 1)