Mosaico decorativo

Fundar 2423 Resultados para: Quia

  • misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra (Liber Thobis 8, 19)

  • et dixit benedicat te Dominus Deus Israël quia filius es viri optimi et justi et timentis Deum et elemosynas facientis (Liber Thobis 9, 9)

  • cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis (Liber Thobis 10, 9)

  • et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te (Liber Thobis 12, 13)

  • quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens præter eum (Liber Thobis 13, 4)

  • quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor (Liber Iudith 6, 2)

  • ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii pœnas exceperint ipse simul ultioni subiaceas (Liber Iudith 6, 6)

  • dicentes Domine Deus cæli et terræ intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis præsumentes de te et præsumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias (Liber Iudith 6, 15)

  • tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te (Liber Iudith 7, 20)

  • sed quia patiens est Dominus in hoc ipso pæniteamur et indulgentiam ejus lacrimis postulemus (Liber Iudith 8, 14)

  • et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum (Liber Iudith 8, 21)

  • et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi (Liber Iudith 9, 10)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina