Mosaico decorativo

Fundar 2423 Resultados para: Quia

  • propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt (Liber Ieremiae 48, 36)

  • super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 38)

  • in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus (Liber Ieremiae 48, 45)

  • væ tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem (Liber Ieremiae 48, 46)

  • ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiæ Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes ejus et principes ejus simul (Liber Ieremiae 49, 3)

  • quia hæc dicit Dominus ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes (Liber Ieremiae 49, 12)

  • quia per memet ipsum juravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 49, 13)

  • ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo (Liber Ieremiae 49, 19)

  • ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit (Liber Ieremiae 49, 23)

  • præparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis jaculis quia Domino peccavit (Liber Ieremiae 50, 14)

  • dissipate universos fortes ejus descendant in occisionem væ eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum (Liber Ieremiae 50, 27)

  • adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum juxta omnia quæ fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israël (Liber Ieremiae 50, 29)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina