Fundar 2423 Resultados para: Quia
nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi (Liber Ieremiae 42, 22)
et ingressi sunt terram Ægypti quia non obœdierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas (Liber Ieremiae 43, 7)
ideo audite verbum Domini omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti ecce ego juravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri judæi dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 26)
et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos in malum (Liber Ieremiae 44, 29)
et tu quæris tibi grandia noli quærere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris (Liber Ieremiae 45, 5)
audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt (Liber Ieremiae 46, 12)
adnuntiate Ægypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et præpara te quia devoravit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt (Liber Ieremiae 46, 14)
vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Ægypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis (Liber Ieremiae 46, 19)
mercennarii quoque ejus qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum (Liber Ieremiae 46, 21)
et tu ne timeas serve meus Jacob et ne paveas Israël quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suæ et revertetur Jacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum (Liber Ieremiae 46, 27)
et tu noli timere serve meus Jacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas ejeci te te vero non consumam sed castigabo te in judicio nec quasi innocenti parcam tibi (Liber Ieremiae 46, 28)
date florem Moab quia floriens egredietur et civitates ejus desertæ erunt et inhabitabiles (Liber Ieremiae 48, 9)