Mosaico decorativo

Fundar 1200 Resultados para: Qui Terra Electus

  • repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum ejus (Liber Isaiae 2, 7)

  • et repleta est terra ejus equis et innumerabiles quadrigæ ejus et repleta est terra ejus idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum (Liber Isaiae 2, 8)

  • et mærebunt atque lugebunt portæ ejus et desolata in terra sedebit (Liber Isaiae 3, 26)

  • et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria ejus (Liber Isaiae 6, 3)

  • et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta (Liber Isaiae 6, 11)

  • quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum (Liber Isaiae 7, 16)

  • et erit in die illa sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti et api quæ est in terra Assur (Liber Isaiae 7, 18)

  • cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinæ erunt in universa terra (Liber Isaiae 7, 24)

  • primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Jordanem Galileæ gentium (Liber Isaiae 9, 1)

  • in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet (Liber Isaiae 9, 19)

  • non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquæ maris operientes (Liber Isaiae 11, 9)

  • et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israël in die qua ascendit de terra Ægypti (Liber Isaiae 11, 16)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina