Fundar 1194 Resultados para: Promissa Terra
et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta (Liber Isaiae 6, 11)
quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum (Liber Isaiae 7, 16)
et erit in die illa sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti et api quæ est in terra Assur (Liber Isaiae 7, 18)
cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinæ erunt in universa terra (Liber Isaiae 7, 24)
primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Jordanem Galileæ gentium (Liber Isaiae 9, 1)
in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet (Liber Isaiae 9, 19)
non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquæ maris operientes (Liber Isaiae 11, 9)
et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israël in die qua ascendit de terra Ægypti (Liber Isaiae 11, 16)
cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra (Liber Isaiae 12, 5)
venientibus de terra procul a summitate cæli Dominus et vasa furoris ejus ut disperdat omnem terram (Liber Isaiae 13, 5)
super hoc cælum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem iræ furoris ejus (Liber Isaiae 13, 13)
conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit (Liber Isaiae 14, 7)