Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi (Liber Leviticus 16, 23)

  • lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo (Liber Leviticus 16, 24)

  • vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum (Liber Leviticus 16, 27)

  • et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum (Liber Leviticus 16, 33)

  • et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui (Liber Leviticus 17, 4)

  • et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum (Liber Leviticus 17, 7)

  • et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo (Liber Leviticus 17, 9)

  • homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo (Liber Leviticus 17, 10)

  • quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam (Liber Leviticus 17, 16)

  • de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus (Liber Leviticus 18, 21)

  • ne polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum (Liber Leviticus 18, 24)

  • et quibus polluta est terra cujus ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos (Liber Leviticus 18, 25)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina