Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • ista est lex ejus qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu (Liber Leviticus 15, 32)

  • et quæ menstruis temporibus separatur vel quæ jugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea (Liber Leviticus 15, 33)

  • locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt (Liber Leviticus 16, 1)

  • et præcepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum (Liber Leviticus 16, 2)

  • tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti hæc enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur (Liber Leviticus 16, 4)

  • adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta (Liber Leviticus 16, 12)

  • ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur (Liber Leviticus 16, 13)

  • cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem ejus intra velum sicut præceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi (Liber Leviticus 16, 15)

  • nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cœtu Israël donec egrediatur (Liber Leviticus 16, 17)

  • postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem (Liber Leviticus 16, 20)

  • et posita utraque manu super caput ejus confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël et universa delicta atque peccata eorum quæ inprecans capiti ejus emittet illum per hominem paratum in desertum (Liber Leviticus 16, 21)

  • cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto (Liber Leviticus 16, 22)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina