Fundar 1451 Resultados para: Omnes
et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper (Liber II Samuelis 9, 7)
tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque ejecissent omnes (Liber II Samuelis 13, 9)
factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quæ est juxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis (Liber II Samuelis 13, 23)
dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei (Liber II Samuelis 13, 25)
fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt (Liber II Samuelis 13, 29)
cumque adhuc pergerent in itinere fama prævenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus (Liber II Samuelis 13, 30)
surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua (Liber II Samuelis 13, 31)
respondens autem Jonadab filius Samaa fratris David dixit ne æstimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus (Liber II Samuelis 13, 32)
nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est (Liber II Samuelis 13, 33)
cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis (Liber II Samuelis 13, 36)
omnes morimur et quasi aquæ delabimur in terram quæ non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est (Liber II Samuelis 14, 14)
quis me constituat judicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et juste judicem (Liber II Samuelis 15, 4)