Mosaico decorativo

Fundar 1395 Resultados para: Negotiatum Regem David:

  • et regnavit David super omnem Israël faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo (Liber II Samuelis 8, 15)

  • Banajas autem filius Jojada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant (Liber II Samuelis 8, 18)

  • et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan (Liber II Samuelis 9, 1)

  • ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar (Liber II Samuelis 9, 4)

  • misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Amihel de Lodabar (Liber II Samuelis 9, 5)

  • cum autem venisset Mifiboseth filius Jonathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus (Liber II Samuelis 9, 6)

  • et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper (Liber II Samuelis 9, 7)

  • dixitque Siba ad regem sicut jussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regis (Liber II Samuelis 9, 11)

  • dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater ejus mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon (Liber II Samuelis 10, 2)

  • dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te (Liber II Samuelis 10, 3)

  • tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbæ eorum et præcidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos (Liber II Samuelis 10, 4)

  • quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini (Liber II Samuelis 10, 5)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina