Fundar 103 Resultados para: Ligna

  • propterea hæc dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem (Prophetia Ezechielis 15, 6)

  • et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci (Prophetia Ezechielis 17, 24)

  • neque cogitatio mentis vestræ fiet dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terræ ut colamus ligna et lapides (Prophetia Ezechielis 20, 32)

  • vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas præclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent (Prophetia Ezechielis 26, 12)

  • aquæ nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus et rivos suos emisit ad universa ligna regionis (Prophetia Ezechielis 31, 4)

  • propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta ejus et elevati sunt rami ejus præ aquis multis (Prophetia Ezechielis 31, 5)

  • quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis quæ erant in paradiso Dei (Prophetia Ezechielis 31, 9)

  • quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quæ inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 31, 14)

  • hæc dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina ejus et cœrcui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (Prophetia Ezechielis 31, 15)

  • a sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano universa quæ inrigabantur aquis (Prophetia Ezechielis 31, 16)

  • cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo ejus dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua in oculis eorum (Prophetia Ezechielis 37, 20)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina