Fundar 103 Resultados para: Ligna

  • dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens præbeo (Liber I Paralipomenon 21, 23)

  • ligna quoque cedrina non poterant æstimari quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David (Liber I Paralipomenon 22, 4)

  • ecce ego in paupertatula mea præparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum æris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides præparavi ad universa inpendia (Liber I Paralipomenon 22, 14)

  • misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum in qua et habitavit (Liber II Paralipomenon 2, 3)

  • sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis (Liber II Paralipomenon 2, 8)

  • ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio ædificare magna est nimis et inclita (Liber II Paralipomenon 2, 9)

  • præterea operariis qui cæsuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia (Liber II Paralipomenon 2, 10)

  • nos autem cædemus ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Joppe tuum erit transferre ea in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 2, 16)

  • sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas (Liber II Paralipomenon 9, 10)

  • de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Juda ligna talia (Liber II Paralipomenon 9, 11)

  • porro Asa rex adsumpsit universum Judam et tulerunt lapides Rama et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa ædificavitque ex eis Gabaa et Maspha (Liber II Paralipomenon 16, 6)

  • at illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras ædificii et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda (Liber II Paralipomenon 34, 11)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina