Fundar 384 Resultados para: Liberator Liberation Populi
a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes (Liber Isaiae 33, 3)
et erunt populi quasi de incendio cinis spinæ congregatæ igni conburentur (Liber Isaiae 33, 12)
accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo ejus orbis et omne germen ejus (Liber Isaiae 34, 1)
et dixit Eliachim et Sobna et Joæ ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum (Liber Isaiae 36, 11)
ego Dominus vocavi te in justitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in fœdus populi in lucem gentium (Liber Isaiae 42, 6)
audite insulæ et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meæ recordatus est nominis mei (Liber Isaiae 49, 1)
hæc dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in fœdus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas (Liber Isaiae 49, 8)
de angustia et de judicio sublatus est generationem ejus quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum (Liber Isaiae 53, 8)
et dicam viam facite præbete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei (Liber Isaiae 57, 14)
et recordatus est dierum sæculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui (Liber Isaiae 63, 11)
non ædificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt (Liber Isaiae 65, 22)
vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis retributionem inimicis suis (Liber Isaiae 66, 6)